

Liber Job*
Caput 20: Versus 18
Luet quae fecit omnia.Persolvet enim in tormento ea quae hic illicita servavit desideria, nec in morte consumetur, sed ut sine fine crucietur, vivere sine fine compellitur, ut cujus vita hic mortua fuit in culpa, illic ejus mors vivat in poena. Dicat ergo,luet quae fecit omnia,nec tamen consumetur, quia cruciatur et non exstinguitur: moritur et vivit, deficit et subsistit semper, et sine fine est.